- CULTER
- CULTERapud Plinium, l. 18. c. 18. pars aratri: Ita enim is, Vomerum plura genera. Culter vocatur praedensam, prius quam proscindatur, terram secans, futurisque sulcis vestigia praescribens incisuris, quas resupinus inarando mordeat vomer. Nempe resupinus vomer terram in arando mordebat. At Culter rectus, incisuris eam notabat. Unde illa locutio, in Cultrum collocare, de iis, quae rectô situ ad perpendiculum posita sunt. Sic Tympanum in cultro collocatum, apud Vitruvium, l. 10. c. 14. quod plano oppositum. Aliud paulo cultellare est, de quo verbo supra. Nempe media Latinitas omnemvomerem, etiam plavum ac resupinum, Cultrum dicere coepit; unde cultellare, non tantum in cultrum collocare, sed et planitiem redigere significat, apud Agrimensores. Vide Salmas. ad Solin. p. 820 et infra Vomer. Alias Culter, quid sit notum: Et quidem, in sacris eius usus insignis suit. Popa enim, seu victimarius, ad Sacerdotis nutum, cultro iugulabat victima, subinde dicens Agon? Unde Agonati festo nomen suspicatut esse Ovid. l. 1. Fastor. v. 359.Nominis esse potest succinctus causa minister,Hostia Caelitibus quo feriente cadit.Qui calidô strictos tincturus sanguine cultrosSemper agatne rogat, nec nili iussus agit.Hinc Virg. l. 6. Aen. v. 248.Supponunt alii cultros, tepidumque cruoremSuscipiunt pateris --- ---Nec ad iugulandum solum victima, sed et dissecandum, adhibebatur. Dionys. Halicarn. l. 7. Οἱ δὲ πἰπτοντες ὑπετίθεςαν τὰς σφαγίδας καὶ μετα τοῦτο δείραντές τε καὶ μελίσαντες. Vide infra ubi de victimas Dissecandi ritu. Ad avium vero sacrificium Culter non adhibitus: Sed Sacerdotis pollice caput illarum discissum est, uti legimus Levit. c. 1. v. 14 --- 17. Vide quoque infra Lancea, ubi de Cultri in Ecclesia Graecae usu. Sed et Cultros assumendi; cum ad rem divinam irent, Gentilium ritus, indigitatur Spartiano in Hadriano, c. 13. In Achaia quidem illud observatum ferunt, quod cum in sacris multi cultros haberent, cum Adriano nullus armatus ingressus est. Quo spectat Proverb. ἡ ἀιξ τὴν μάχαιραν, Vide Casaubon. ad loc. et infra Secespita, uti de Iugulo Cultro incidendo, infra verbo Iugulare. Nec omittendum, quod Culter inter Investiturae quoque symbola fuerit, in Chron. S. Sophiae Beneventanae, p. 718. Per unum cultrum, quem manu tenebam, dedi: quemadmodum Cultellus plicatus, in Tabulario Vindocin. supra memorato ad A. C. 1079. etc. Vide supra Cultellus. De Cultro venatorio sic Martialis, l. 14. Epigr. 31.Si deiecta gemes longô venabula rostrô,Hic brevis in grandem cominus ibit aprum etc.Hodie commendantur cultri, qui Novigenti Rotroci in Gallia fiunt, de quibus vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.